- PHAINUS
- I.PHAINUSex Elide oriundus, Astronomus insignis, primus Athenis Solstitium observavit ex monte Lycabeto, in quo astra speculari solebat. metonis praeceptor, qui cum id ab eo accepisset, εννεαδεκαετηρίδα composuit et publicavit. Hic Aratus eam Phaino adseribit, qui revera eius Auctor suit Solstitiique inventro. Vide et theophrastum libello de significationibus tempestatum. Eiusdem Phaini meminit Vitruvius l. 9. c. 7. Quorum inventa sequuti, sideru???n ortus et occasus, tempestatumque significatus, Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meton, Phainus, Hipparchus, Aratus, coeterique ex Astrologia parapegmatum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt. Ubi non ordine aetatis eos recenset: Nam Meton Calippo prior, ut Metone Phainus, fuit. Ab hoc itaque Phaino, cuius memoriam diu intermortuam primus ab inferis excitavit Salmasus, Meton, acceptâ rectâ Solstitii observatione, non solum Enneadeceterida composuit, sed etiam publice in Comitio monumentum erexit, quô populus doceretur, quibus anni Lunaris diebus observanda essent Solstitia, totoillo decem et novem annorum circuitu: quod Η῾λιοτρόπιον ab ea re dictum est. Vide supra in Heliotropium, et plura hancin rem, apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 737. alibique passim.II.PHAINUSnomen Grammatici, apud Scholiast. in Aristoph. saepius laudati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.